5.14.4pestilentiam agris urbique inlatam
haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos
esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspicato
quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discriminaque
gentium confundi.
5.14.5praeterquam maiestate petentium,
religione etiam attoniti homines patricios omnes,
partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum
consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum
quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum
iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium
Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum.
5.14.6his
tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est;
5.14.7tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores,
Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere,
nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
ch. 15
5.15.1
prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia
singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia,
hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non
erant:
5.15.2in unum omnium curae uersae sunt quod lacus in
Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis causaue qua
alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam
creuit.
5.15.3quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum
oratores ad Delphicum oraculum.
5.15.4sed propior
interpres fatis oblatus senior quidam Ueiens, qui inter cauillantes
in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque
uaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu
Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Ueiis Romanum.
5.15.5quod primo uelut temere iactum sperni, agitari
deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione
Romana percontatus proximum oppidanorum, iam per
longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam
is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret,