Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.14.6 Liv. 5.15.10 (English) >>Liv. 5.16.4

5.15.6postquam audiuit haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, causatus de priuati portenti procuratione si operae illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit.

5.15.7cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praeualens iuuenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.

5.15.8qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset,

5.15.9respondit profecto iratos deos Ueienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet.

5.15.10itaque quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint reuocare posse, et tacendo forsitan quae di immortales uolgari uelint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.

5.15.11sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite emisisset uictoriam de Ueientibus dari; antequam id fiat deos moenia Ueientium deserturos non esse.

5.15.12exsequebatur inde quae sollemnis deriuatio esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super tanta re patres rati decreuere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.

ch. 16 5.16.1 priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue prodigii piacula inuenirentur, noui tribuni militum consulari potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.14.6 Liv. 5.15.10 (English) >>Liv. 5.16.4

Powered by PhiloLogic