Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.14.3 Liv. 5.15.4 (English) >>Liv. 5.15.11

5.14.7tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.

ch. 15 5.15.1 prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non erant:

5.15.2in unum omnium curae uersae sunt quod lacus in Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis causaue qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creuit.

5.15.3quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.

5.15.4sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Ueiens, qui inter cauillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque uaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Ueiis Romanum.

5.15.5quod primo uelut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum, iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret,

5.15.6postquam audiuit haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, causatus de priuati portenti procuratione si operae illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit.

5.15.7cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praeualens iuuenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.14.3 Liv. 5.15.4 (English) >>Liv. 5.15.11

Powered by PhiloLogic