5.15.10itaque
quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut
indicta sint reuocare posse, et tacendo forsitan quae di
immortales uolgari uelint haud minus quam celanda effando
nefas contrahi.
5.15.11sic igitur libris fatalibus, sic disciplina
Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundasset,
tum si eam Romanus rite emisisset uictoriam de Ueientibus
dari; antequam id fiat deos moenia Ueientium deserturos
non esse.
5.15.12exsequebatur inde quae sollemnis deriuatio
esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super tanta
re patres rati decreuere legatos sortesque oraculi Pythici
exspectandas.
ch. 16
5.16.1
priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue prodigii
piacula inuenirentur, noui tribuni militum consulari
potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum
L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius
Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt.
5.16.2eo anno
Tarquinienses noui hostes exorti. qui quia multis simul
bellis, Uolscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur,
Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant,
ad hoc Ueientique et Falisco et Capenati bello
occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora
negotia esse certaminibus patrum ac plebis,
5.16.3inter haec
locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum
cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam
iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo
eoque parum ualido exercitu persecuturos.
5.16.4Romanis indignitas
maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit;
eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.