5.16.7biduum ad
recognoscendas res datum dominis; tertio incognita—erant
autem ea pleraque hostium ipsorum—sub hasta ueniere
quodque inde redactum militibus est diuisum.
5.16.8cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus erant.
iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant,
cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adferentes
congruentem responso captiui uatis:
5.16.9'Romane, aquam
Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo
flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis
exstingues;
5.16.10tum tu insiste audax hostium muris, memor
quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc
panduntur fatis uictoriam datam.
5.16.11bello perfecto donum
amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum
omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.'
ch. 17
5.17.1
ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere
tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii
Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
5.17.2inuentumque
tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue
sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam
magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte
non rite concepisse;
5.17.3unam expiationem eorum esse ut tribuni
militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur.
5.17.4ea ita facta sunt ex
senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius,
Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus.
5.17.5nunquam desitum
interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis
donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum
ex plebe crearetur.