Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.15.9 Liv. 5.16.5 (English) >>Liv. 5.17.3

5.16.2eo anno Tarquinienses noui hostes exorti. qui quia multis simul bellis, Uolscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Ueientique et Falisco et Capenati bello occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis,

5.16.3inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum ualido exercitu persecuturos.

5.16.4Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.

5.16.5A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectuetenim ab tribunis plebis impediebantursed prope uoluntariorum quos adhortando incitauerant coacta manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus grauesque praeda Tarquinienses oppressere.

5.16.6multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur.

5.16.7biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognitaerant autem ea pleraque hostium ipsorumsub hasta ueniere quodque inde redactum militibus est diuisum.

5.16.8cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus erant. iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adferentes congruentem responso captiui uatis:

5.16.9'Romane, aquam Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.15.9 Liv. 5.16.5 (English) >>Liv. 5.17.3

Powered by PhiloLogic