Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.15.11 Liv. 5.16.6 (English) >>Liv. 5.17.4

5.16.3inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum ualido exercitu persecuturos.

5.16.4Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.

5.16.5A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectuetenim ab tribunis plebis impediebantursed prope uoluntariorum quos adhortando incitauerant coacta manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus grauesque praeda Tarquinienses oppressere.

5.16.6multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur.

5.16.7biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognitaerant autem ea pleraque hostium ipsorumsub hasta ueniere quodque inde redactum militibus est diuisum.

5.16.8cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus erant. iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi adferentes congruentem responso captiui uatis:

5.16.9'Romane, aquam Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues;

5.16.10tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis uictoriam datam.

5.16.11bello perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.15.11 Liv. 5.16.6 (English) >>Liv. 5.17.4

Powered by PhiloLogic