ch. 17
5.17.1
ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere
tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii
Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
5.17.2inuentumque
tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue
sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam
magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte
non rite concepisse;
5.17.3unam expiationem eorum esse ut tribuni
militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur.
5.17.4ea ita facta sunt ex
senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius,
Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus.
5.17.5nunquam desitum
interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis
donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum
ex plebe crearetur.
5.17.6quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae
habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut
5.17.7Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi
ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus
negasse quia unde consilium non petissent super
tanta re auxilium petere non deberent;
5.17.8nunc iam pro se
fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae
gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum quibus
nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.
5.17.9sanguini
tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum
id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant
non impediant.
5.17.10eum magnum aduenisse hostium numerum
fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae
metu communi, ut fit, coeptae.