Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.16.8 | Liv. 5.17.5 (English) | >>Liv. 5.18.3 |
5.17.1
ingens inde haberi captiuus uates coeptus , eumque adhibere
tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii
Albani procurationem ac deos rite placandos coepere ;
5.17.2inuentumque
tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue
sollemne di arguerent : nihil profecto aliud esse quam
magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte
non rite concepisse ;
5.17.3unam expiationem eorum esse ut tribuni
militum abdicarent se magistratu , auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur .
ea ita facta sunt ex
senatus consulto . interreges tres deinceps fuere , L . Ualerius ,
Q . Seruilius Fidenas , M . Furius Camillus .
nunquam desitum
interim turbari , comitia interpellantibus tribunis plebis
donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum
ex plebe crearetur .
quae dum aguntur , concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae
habita , postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut
5.17.7Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi
ex obsidione eriperent , responsum est antea se id Ueientibus
negasse quia unde consilium non petissent super
tanta re auxilium petere non deberent ;
5.17.8nunc iam pro se
fortunam suam illis negare . maxima iam in parte Etruriae
gentem inuisitatam , nouos accolas [Gallos ] esse , cum quibus
nec pax satis fida nec bellum pro certo sit .
sanguini
tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum
id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant
non impediant .
eum magnum aduenisse hostium numerum
fama Romae erat , eoque mitescere discordiae intestinae
metu communi , ut fit , coeptae .
5.17.4
5.17.5
5.17.6
5.17.9
5.17.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.16.8 | Liv. 5.17.5 (English) | >>Liv. 5.18.3 |