Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.8 Liv. 5.17.7 (English) >>Liv. 5.18.5

5.17.3unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur.

5.17.4ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, Q. Seruilius Fidenas, M. Furius Camillus.

5.17.5nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.

5.17.6quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut

5.17.7Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;

5.17.8nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.

5.17.9sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant.

5.17.10eum magnum aduenisse hostium numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coeptae.

ch. 18 5.18.1 haud inuitis patribus P. Licinium Caluum praerogatiua tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu uirum, ceterum iam tum exactae aetatis;

5.18.2omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure uocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Caluus ita uerba fecit:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.8 Liv. 5.17.7 (English) >>Liv. 5.18.5

Powered by PhiloLogic