Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.11 Liv. 5.18.1 (English) >>Liv. 5.18.9

5.17.7Ueios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;

5.17.8nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.

5.17.9sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant.

5.17.10eum magnum aduenisse hostium numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coeptae.

ch. 18 5.18.1 haud inuitis patribus P. Licinium Caluum praerogatiua tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu uirum, ceterum iam tum exactae aetatis;

5.18.2omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure uocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Caluus ita uerba fecit:

5.18.3'omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus uos his comitiis petere in insequentem annum uideo.

5.18.4sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos: me iam non eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum uidetis. uires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, uigor animi obtunsus.

5.18.5en uobis' inquit, 'iuuenem', filium tenens, 'effigiem atque imaginem eius quem uos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. hunc ego institutum disciplina mea uicarium pro me rei publicae do dicoque, uosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.16.11 Liv. 5.18.1 (English) >>Liv. 5.18.9

Powered by PhiloLogic