Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.17.8 | Liv. 5.18.6 (English) | >>Liv. 5.19.4 |
5.18.4sed collegas eosdem reficitis , etiam
usu meliores factos : me iam non eundem sed umbram
nomenque P . Licini relictum uidetis . uires corporis adfectae ,
sensus oculorum atque aurium hebetes , memoria
labat , uigor animi obtunsus .
en uobis ' inquit , 'iuuenem ',
filium tenens , 'effigiem atque imaginem eius quem uos antea
tribunum militum ex plebe primum fecistis . hunc ego
institutum disciplina mea uicarium pro me rei publicae do
dicoque , uosque quaeso , Quirites , delatum mihi ultro
honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus
mandetis .'
5.18.6datum id petenti patri filiusque eius P . Licinius
tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra
scripsimus declaratus .
Titinius Genuciusque tribuni militum profecti aduersus
Faliscos Capenatesque , dum bellum maiore animo gerunt
quam consilio , praecipitauere se in insidias . Genucius
5.18.8morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores
cecidit ; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione
militibus collectis aciem restituit ; nec se tamen
aequo loco hosti commisit .
plus ignominiae erat quam
cladis acceptum , quae prope in cladem ingentem uertit ;
tantum inde terroris non Romae modo , quo multiplex
fama peruenerat , sed in castris quoque fuit ad Ueios .
aegre ibi miles retentus a fuga est cum peruasisset castra
rumor ducibus exercituque caeso uictorem Capenatem ac
Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde
abesse .
his tumultuosiora Romae , iam castra ad Ueios
oppugnari , iam partem hostium tendere ad urbem agmine
infesto , crediderant ; concursumque in muros est et matronarum ,
quas ex domo conciuerat publicus pauor , obsecrationes
in templis factae ,
5.18.5
5.18.7
5.18.9
5.18.10
5.18.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.17.8 | Liv. 5.18.6 (English) | >>Liv. 5.19.4 |