Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.19.1 | Liv. 5.19.10 (English) | >>Liv. 5.20.7 |
5.19.7profectus
cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam
spe , in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus
signa confert .
omnia ibi summa ratione consilioque acta
fortuna etiam , ut fit , secuta est . non proelio tantum fudit
hostes , sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus ;
cuius pars maxima ad quaestorem redacta est , haud ita
multum militi datum .
inde ad Ueios exercitus ductus ,
densioraque castella facta , et a procursationibus quae multae
temere inter murum ac uallum fiebant , edicto ne quis iniussu
pugnaret , ad opus milites traducti .
operum fuit omnium
longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem
hostium agi coeptus .
quod ne intermitteretur opus neu
sub terra continuus labor eosdem conficeret , in partes sex
munitorum numerum diuisit ; senae horae in orbem operi
attributae sunt ; nocte ac die nunquam ante omissum quam
in arcem uiam facerent .
5.19.8
5.19.9
5.19.10
5.19.11
ch. 20
5.20.1
5.20.2
5.20.3
5.20.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.19.1 | Liv. 5.19.10 (English) | >>Liv. 5.20.7 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)