5.19.8omnia ibi summa ratione consilioque acta
fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit
hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus;
cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita
multum militi datum.
5.19.9inde ad Ueios exercitus ductus,
densioraque castella facta, et a procursationibus quae multae
temere inter murum ac uallum fiebant, edicto ne quis iniussu
pugnaret, ad opus milites traducti.
5.19.10operum fuit omnium
longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem
hostium agi coeptus.
5.19.11quod ne intermitteretur opus neu
sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex
munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi
attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam
in arcem uiam facerent.
ch. 20
5.20.1
dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem
opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non
omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset,
5.20.2ne quam inde
aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut inuidiam
apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad
senatum misit,
5.20.3deum immortalium benignitate suis consiliis
patientia militum Ueios iam fore in potestate populi Romani;
5.20.4quid de praeda faciendum censerent? duae senatum distinebant
sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a
filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui
particeps esse praedae uellet in castra Ueios iret,
5.20.5altera Ap.
Claudi, qui largitionem nouam prodigam inaequalem inconsultam
arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus
in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii
ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes
conferret;