5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui,
si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non
seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci
5.2.12oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac
coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
5.2.13haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem
nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias
seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta
certaminibus plebeiis,
5.2.14quem auctorem aliquot annis ante
fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae
potestatis dissoluendae.
ch. 3
5.3.1
is tum iam non promptus
ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem
habuit:
5.3.2'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni
plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores
fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;
5.3.3et
cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse,
tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est
sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor.
5.3.4an
est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte
aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in
plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos
plebis offensos ac concitatos esse?
5.3.5quid illos aliud aut tum
timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam
ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis
rentur esse?
5.3.6sic hercule, tamquam artifices improbi, opus
quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica
uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur.