5.1.7cuius decreti suppressa fama est Ueiis
propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur,
pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habebat.
5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen
quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,
5.1.9ita muniebant
ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra
oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spectans,
auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.
ch. 2
5.2.1
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione
quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua
militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando
continuare bellum.
5.2.2quod postquam tribunis plebis, iam diu
nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum,
5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc
illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec
se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore.
5.2.4uenisse
libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam
ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem
aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas.
5.2.5quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam
profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam
iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de
commodis eorum posset.
5.2.6uexari praeterea et subigi multo
acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis
agere,
5.2.7egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem
Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum,
sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium
bellorum terra marique sit quies arma deponentem.