Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.7 Liv. 5.2.6 (English) >>Liv. 5.3.2

5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore.

5.2.4uenisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas.

5.2.5quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset.

5.2.6uexari praeterea et subigi multo acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere,

5.2.7egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium bellorum terra marique sit quies arma deponentem.

5.2.8hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut perennem militiam facerent [quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent].

5.2.9quidnam illi consules dictatoresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam saeuam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.

5.2.10antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,

5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.1.7 Liv. 5.2.6 (English) >>Liv. 5.3.2

Powered by PhiloLogic