Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.7 | Liv. 5.2.7 (English) | >>Liv. 5.3.2 |
5.2.4uenisse
libertatem plebis ; remotam in perpetuum et ablegatam
ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem
aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas .
quam putarent continuatae militiae causam esse ? nullam
profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam
iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de
commodis eorum posset .
uexari praeterea et subigi multo
acrius quam Ueientes ; quippe illos hiemem sub tectis suis
agere ,
5.2.7egregiis muris situque naturali urbem tutantes , militem
Romanum in opere ac labore , niuibus pruinisque obrutum ,
sub pellibus durare , ne hiemis quidem spatio quae omnium
bellorum terra marique sit quies arma deponentem .
hoc
neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam
superbos illos consules neque triste dictatoris imperium
neque importunos decemuiros iniunxisse seruitutis , ut perennem
militiam facerent [quod tribuni militum in plebe
Romana regnum exercerent ].
5.2.9quidnam illi consules dictatoresue
facturi essent , qui proconsularem imaginem tam
saeuam ac trucem fecerint ? sed id accidere haud immerito .
non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli
plebeio .
antea trina loca cum contentione summa patricios
explere solitos : nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda
ire ,
5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui ,
si nihil aliud , admoneat collegas , liberos et ciues eorum , non
seruos militare , quos hieme saltem in domos ac tecta reduci
5.2.5
5.2.6
5.2.8
5.2.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.1.7 | Liv. 5.2.7 (English) | >>Liv. 5.3.2 |