Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.20.3 Liv. 5.20.10 (English) >>Liv. 5.21.10

5.20.8satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.

5.20.9ipsum dictatorem fugere inuidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit.

5.20.10haec tutior uisa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.

ch. 21 5.21.1 ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, 'tuo ductu' inquit,

5.21.2'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam partem praedae uoueo.

5.21.3te simul, Iuno regina, quae nunc Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat'.

5.21.4haec precatus, superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset.

5.21.5Ueientes ignari se iam a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere,

5.21.6nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.20.3 Liv. 5.20.10 (English) >>Liv. 5.21.10

Powered by PhiloLogic