5.19.11quod ne intermitteretur opus neu
sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex
munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi
attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam
in arcem uiam facerent.
ch. 20
5.20.1
dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem
opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non
omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset,
5.20.2ne quam inde
aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut inuidiam
apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad
senatum misit,
5.20.3deum immortalium benignitate suis consiliis
patientia militum Ueios iam fore in potestate populi Romani;
5.20.4quid de praeda faciendum censerent? duae senatum distinebant
sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a
filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui
particeps esse praedae uellet in castra Ueios iret,
5.20.5altera Ap.
Claudi, qui largitionem nouam prodigam inaequalem inconsultam
arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus
in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii
ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes
conferret;
5.20.6eius enim doni societatem sensuras aequaliter
omnium domos, non auidas in direptiones manus otiosorum
urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse,
cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque
laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
5.20.7Licinius
contra suspectam et inuisam semper eam pecuniam fore
aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac
legum nouarum praebituram;