ch. 21
5.21.1
ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator
auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent,
'tuo ductu' inquit,
5.21.2'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus
pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam
partem praedae uoueo.
5.21.3te simul, Iuno regina, quae nunc
Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox
futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua
templum accipiat'.
5.21.4haec precatus, superante multitudine
ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo
ingruentis periculi sensus esset.
5.21.5Ueientes ignari se iam
a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in
partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua
euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque
ultimum illum diem agere,
5.21.6nihil minus timentes quam subrutis
cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in
muros pro se quisque armati discurrunt,
5.21.7mirantes quidnam
id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus
Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi
currerent ad muros.
5.21.8inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium
uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset,
ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos
milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem
ferrent.
5.21.9sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint
pro ueris accipiantur, satis habeam: haec ad ostentationem
scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque
adfirmare neque refellere est operae pretium.
5.21.10cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem
Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit,
et pars auersos in muris inuadunt hostes, pars claustra portarum
reuellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus
ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes.
5.21.11clamor omnia
uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac
puerorum ploratu complet.
5.21.12momento temporis deiectis ex
muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine
inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus
impletur;
5.21.13omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita
caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut
ab inermi abstineatur.
5.21.14is finis sanguinis fuit. dedi inde
inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit.
quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque
opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur
5.21.15manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum
hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur,
ut eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo
publicoque populi Romani liceret.
5.21.16conuertentem se inter
hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse;
idque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus
uisum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis
Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
5.21.17atque
ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae
est consumptus: