Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.21.2 | Liv. 5.21.11 (English) | >>Liv. 5.22.3 |
5.21.9sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint
pro ueris accipiantur , satis habeam : haec ad ostentationem
scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque
adfirmare neque refellere est operae pretium .
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus , in aedem
Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit ,
et pars auersos in muris inuadunt hostes , pars claustra portarum
reuellunt , pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus
ac seruitiis iacerentur , inferunt ignes .
clamor omnia
uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac
puerorum ploratu complet .
momento temporis deiectis ex
muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine
inruerent , alii desertos scanderent muros , urbs hostibus
impletur ;
5.21.13omnibus locis pugnatur ; deinde multa iam edita
caede senescit pugna , et dictator praecones edicere iubet ut
ab inermi abstineatur .
is finis sanguinis fuit . dedi inde
inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit .
quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque
opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur , dicitur
5.21.15manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum
hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur ,
ut eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo
publicoque populi Romani liceret .
conuertentem se inter
hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse ;
idque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus
uisum ad damnationem ipsius Camilli , captae deinde urbis
Romanae , quod post paucos accidit annos , cladem .
5.21.10
5.21.11
5.21.12
5.21.14
5.21.16
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.21.2 | Liv. 5.21.11 (English) | >>Liv. 5.22.3 |