5.20.10haec tutior
uisa sententia est quae popularem senatum faceret. edictum
itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in castra
ad dictatorem proficiscerentur.
ch. 21
5.21.1
ingens profecta multitudo repleuit castra. tum dictator
auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent,
'tuo ductu' inquit,
5.21.2'Pythice Apollo, tuoque numine instinctus
pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam
partem praedae uoueo.
5.21.3te simul, Iuno regina, quae nunc
Ueios colis, precor, ut nos uictores in nostram tuamque mox
futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua
templum accipiat'.
5.21.4haec precatus, superante multitudine
ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo
ingruentis periculi sensus esset.
5.21.5Ueientes ignari se iam
a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in
partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua
euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque
ultimum illum diem agere,
5.21.6nihil minus timentes quam subrutis
cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in
muros pro se quisque armati discurrunt,
5.21.7mirantes quidnam
id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus
Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi
currerent ad muros.
5.21.8inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium
uocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset,
ei uictoriam dari, exauditam in cuniculo mouisse Romanos
milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem
ferrent.