Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.20.7 | Liv. 5.21.6 (English) | >>Liv. 5.21.14 |
5.21.3te simul , Iuno regina , quae nunc
Ueios colis , precor , ut nos uictores in nostram tuamque mox
futuram urbem sequare , ubi te dignum amplitudine tua
templum accipiat '.
5.21.4haec precatus , superante multitudine
ab omnibus locis urbem adgreditur , quo minor ab cuniculo
ingruentis periculi sensus esset .
Ueientes ignari se iam
a suis uatibus , iam ab externis oraculis proditos , iam in
partem praedae suae uocatos deos , alios uotis ex urbe sua
euocatos hostium templa nouasque sedes spectare , seque
ultimum illum diem agere ,
5.21.6nihil minus timentes quam subrutis
cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse , in
muros pro se quisque armati discurrunt ,
5.21.7mirantes quidnam
id esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus
Romanus mouisset , tum uelut repentino icti furore improuidi
currerent ad muros .
inseritur huic loco fabula : immolante rege Ueientium
uocem haruspicis , dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset ,
ei uictoriam dari , exauditam in cuniculo mouisse Romanos
milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem
ferrent .
sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint
pro ueris accipiantur , satis habeam : haec ad ostentationem
scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque
adfirmare neque refellere est operae pretium .
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus , in aedem
Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit ,
et pars auersos in muris inuadunt hostes , pars claustra portarum
reuellunt , pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus
ac seruitiis iacerentur , inferunt ignes .
5.21.5
5.21.8
5.21.9
5.21.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.20.7 | Liv. 5.21.6 (English) | >>Liv. 5.21.14 |