Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.21.15 | Liv. 5.22.6 (English) | >>Liv. 5.23.7 |
5.22.3cum iam humanae opes egestae a Ueiis essent , amoliri
tum deum dona ipsosque deos , sed colentium magis quam
rapientium modo , coepere .
namque delecti ex omni exercitu
iuuenes , pure lautis corporibus , candida ueste , quibus
deportanda Romam regina Iuno adsignata erat , uenerabundi
templum iniere ,
5.22.5primo religiose admouentes manus , quod id
signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare
non esset solitus . dein cum quidam , seu spiritu diuino
tactus seu iuuenali ioco , 'uisne Romam ire , Iuno ?' dixisset ,
adnuisse ceteri deam conclamauerunt .
inde fabulae adiectum
est uocem quoque dicentis uelle auditam ; motam
certe sede sua parui molimenti adminiculis , sequentis modo
accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse ,
5.22.7integramque in
Auentinum aeternam sedem suam quo uota Romani dictatoris
uocauerant perlatam , ubi templum ei postea idem qui
uouerat Camillus dedicauit .
hic Ueiorum occasus fuit ,
urbis opulentissimae Etrusci nominis , magnitudinem suam
uel ultima clade indicantis , quod decem aestates hiemesque
continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset
quam accepisset , postremo iam fato quoque urgente , operibus
tamen , non ui expugnata est .
5.22.4
5.22.6
5.22.8
ch. 23
5.23.1
5.23.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.21.15 | Liv. 5.22.6 (English) | >>Liv. 5.23.7 |