Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.22.6 Liv. 5.23.6 (English) >>Liv. 5.24.3

5.23.2tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, uelut ex insperato immensum gaudium fuit,

5.23.3et priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.

5.23.4aduentus quoque dictatoris omnibus ordinibus obuiam effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit.

5.23.5maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed humanum etiam uisum.

5.23.6Iouis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.

5.23.7tum Iunoni reginae templum in Auentino locauit, dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit.

5.23.8agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam uouisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent,

5.23.9haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.

5.23.10tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se domumque religione exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret,

5.23.11ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.22.6 Liv. 5.23.6 (English) >>Liv. 5.24.3

Powered by PhiloLogic