5.23.12inter haec pacificatum legati
a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut
fessa tam diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni
peterent.
ch. 24
5.24.1
Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens
annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem,
M. Ualerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum
tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium
tertium.
5.24.2Corneliis Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio
Capenas sorte euenit. ab iis non urbes ui aut operibus
temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum
agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro
relictum.
5.24.3ea clades Capenatem populum subegit; pax
petentibus data; in Faliscis bellum restabat.
5.24.4Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae
causa coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum
scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad
id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant.
5.24.5ea
largitio sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium
obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Uolscos
cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu
sit, uberior ampliorque Romano agro?
5.24.6urbem quoque urbi
Romae uel situ uel magnificentia publicorum priuatorumque
tectorum ac locorum praeponebant.
5.24.7quin illa quoque actio
mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior
fuit, transmigrandi Ueios.
5.24.8ceterum partem plebis,
partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque
urbes communi re publica incoli a populo Romano posse.