ch. 25
5.25.1
—haec cum foedis
certaminibus agerentur—nam partem tribunorum plebi patres
in suam sententiam traxerant—,
5.25.2nulla res alia manibus temperare
plebem cogebat quam quod, urbi rixae committendae
causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae
offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.
5.25.3ab horum
aetatibus dignitatibusque et honoribus uiolandis dum abstinebatur,
et ad reliquos similes conatus uerecundia irae
obstabat.
5.25.4Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud
mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae damnata
uoti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsoluendi
habeat.
5.25.5nihil de conlatione dicere, stipis uerius
quam decumae, quando ea se quisque priuatim obligauerit,
liberatus sit populus.
5.25.6enimuero illud se tacere suam conscientiam
non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum
mouentium sit decuma designetur: urbis atque agri capti,
quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri.
5.25.7cum
ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices
esset, adhibito Camillo uisum collegio, quod eius ante conceptum
uotum Ueientium fuisset et post uotum in potestatem
populi Romani uenisset, eius partem decimam Apollini
sacram esse.
5.25.8ita in aestimationem urbs agerque uenit.
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus
ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum
copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam
habitis communi decreto pollicitae tribunis militum
aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt.
5.25.9grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit; honoremque
ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut
pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
5.25.10pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut
pecuniae soluerentur, crateram auream fieri placuit quae
donum Apollini Delphos portaretur.
5.25.11simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem
tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante
alios in Camillum:
5.25.12eum praedam Ueientanam publicando
sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant;
praesentium, cum se ultro iratis offerrent, uerecundiam
habent.
5.25.13simul extrahi rem ex eo anno uiderunt,
tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et
patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni
plebis magna ex parte iidem refecti.