5.24.11ut relinquant
patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T.
Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator
erat—conditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei
filio, parente et auctore urbis Romae;
ch. 25
5.25.1
—haec cum foedis
certaminibus agerentur—nam partem tribunorum plebi patres
in suam sententiam traxerant—,
5.25.2nulla res alia manibus temperare
plebem cogebat quam quod, urbi rixae committendae
causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae
offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.
5.25.3ab horum
aetatibus dignitatibusque et honoribus uiolandis dum abstinebatur,
et ad reliquos similes conatus uerecundia irae
obstabat.
5.25.4Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud
mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae damnata
uoti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsoluendi
habeat.
5.25.5nihil de conlatione dicere, stipis uerius
quam decumae, quando ea se quisque priuatim obligauerit,
liberatus sit populus.
5.25.6enimuero illud se tacere suam conscientiam
non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum
mouentium sit decuma designetur: urbis atque agri capti,
quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri.
5.25.7cum
ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices
esset, adhibito Camillo uisum collegio, quod eius ante conceptum
uotum Ueientium fuisset et post uotum in potestatem
populi Romani uenisset, eius partem decimam Apollini
sacram esse.
5.25.8ita in aestimationem urbs agerque uenit.
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus
ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum
copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam
habitis communi decreto pollicitae tribunis militum
aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt.