Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.24.10 | Liv. 5.25.8 (English) | >>Liv. 5.26.3 |
5.25.5nihil de conlatione dicere , stipis uerius
quam decumae , quando ea se quisque priuatim obligauerit ,
liberatus sit populus .
enimuero illud se tacere suam conscientiam
non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum
mouentium sit decuma designetur : urbis atque agri capti ,
quae et ipsa uoto contineatur , mentionem nullam fieri .
cum
ea disceptatio , anceps senatui uisa , delegata ad pontifices
esset , adhibito Camillo uisum collegio , quod eius ante conceptum
uotum Ueientium fuisset et post uotum in potestatem
populi Romani uenisset , eius partem decimam Apollini
sacram esse .
ita in aestimationem urbs agerque uenit .
pecunia ex aerario prompta , et tribunis militum consularibus
ut aurum ex ea coemerent negotium datum . cuius cum
copia non esset , matronae coetibus ad eam rem consultandam
habitis communi decreto pollicitae tribunis militum
aurum et omnia ornamenta sua , in aerarium detulerunt .
grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit ; honoremque
ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut
pilento ad sacra ludosque , carpentis festo profestoque uterentur .
5.25.10pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut
pecuniae soluerentur , crateram auream fieri placuit quae
donum Apollini Delphos portaretur .
simul ab religione animos remiserunt , integrant seditionem
tribuni plebis ; incitatur multitudo in omnes principes , ante
alios in Camillum :
5.25.12eum praedam Ueientanam publicando
sacrandoque ad nihilum redegisse . absentes ferociter increpant ;
praesentium , cum se ultro iratis offerrent , uerecundiam
habent .
5.25.6
5.25.7
5.25.8
5.25.9
5.25.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.24.10 | Liv. 5.25.8 (English) | >>Liv. 5.26.3 |