5.26.7trifariam Romani muniebant;
alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire
opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris
Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae
propiora erant praelati urbem peterent.
5.26.8multi caesi uulneratique
priusquam pauentes portis inciderent; castra capta;
praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed
seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mirabantur.
5.26.9obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per
occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes
proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe,
cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius
obsessis quam obsidentibus suppeterent.
5.26.10uidebaturque
aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna
imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis
specimen [et] maturam uictoriam dedisset.
ch. 27
5.27.1
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet,
unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere
fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat.
5.27.2is cum in
pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso,
[dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo
eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi
res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque
inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
5.27.3ibi
scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,
5.27.4Falerios se
in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum
parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit.