Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.25.10 | Liv. 5.26.6 (English) | >>Liv. 5.27.2 |
5.26.3principio
anni tribuni plebis nihil mouerunt , donec M . Furius
Camillus in Faliscos , cui id bellum mandatum erat , proficisceretur .
differendo deinde elanguit res , et Camillo
quem aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis
creuit .
nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum
id rati , populatione agrorum atque incendiis uillarum
coegit eos egredi urbe .
sed timor longius progredi
prohibuit ; mille fere passuum ab oppido castra locant , nulla
re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus ,
asperis confragosisque circa , et partim artis , partim arduis
uiis .
ceterum Camillus , captiuum indidem ex agris secutus
ducem , castris multa nocte motis , prima luce aliquanto
superioribus locis se ostendit .
trifariam Romani muniebant ;
alius exercitus proelio intentus stabat . ibi impedire
opus conatos hostes fundit fugatque ; tantumque inde pauoris
Faliscis iniectum est , ut effusa fuga castra sua quae
propiora erant praelati urbem peterent .
multi caesi uulneratique
priusquam pauentes portis inciderent ; castra capta ;
praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira ; sed
seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mirabantur .
5.26.9obsidio inde urbis et munitiones , et interdum per
occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes
proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe ,
cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius
obsessis quam obsidentibus suppeterent .
uidebaturque
aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset , ni fortuna
imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis
specimen [et ] maturam uictoriam dedisset .
5.26.4
5.26.5
5.26.6
5.26.7
5.26.8
5.26.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.25.10 | Liv. 5.26.6 (English) | >>Liv. 5.27.2 |