ch. 27
5.27.1
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet,
unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere
fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat.
5.27.2is cum in
pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso,
[dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo
eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi
res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque
inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
5.27.3ibi
scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,
5.27.4Falerios se
in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum
parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit.
5.27.5quae
ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec
populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere
uenisti.
5.27.6nobis cum Faliscis quae pacto fit humano
societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque.
sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus
quam fortiter didicimus gerere.
5.27.7arma habemus non aduersus
eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed
aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis,
castra Romana ad Ueios oppugnarunt.
5.27.8eos tu quantum in
te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute
opere armis, sicut Ueios uincam'.
5.27.9denudatum deinde eum
manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris
tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in
urbem uerberantes dedit.
5.27.10ad quod spectaculum concursu
populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua
uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo
efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium
pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret
ciuitas.
5.27.11fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia
celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in
castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui
dederent Falerios proficiscuntur.
5.27.12introducti ad senatum ita
locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus
nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore
uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius
est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris
uicturos.
5.27.13euentu huius belli duo salutaria exempla prodita
humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem
uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus.
5.27.14sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui
obsides, qui urbem patentibus portis accipiant.
5.27.15nec uos
fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit.' Camillo et
ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipendium
militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret,
pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.