Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.1 | Liv. 5.27.10 (English) | >>Liv. 5.28.2 |
5.27.6nobis cum Faliscis quae pacto fit humano
societas non est : quam ingenerauit natura utrisque est eritque .
sunt et belli , sicut pacis , iura , iusteque ea non minus
quam fortiter didicimus gerere .
arma habemus non aduersus
eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur , sed
aduersus armatos et ipsos qui , nec laesi nec lacessiti a nobis ,
castra Romana ad Ueios oppugnarunt .
eos tu quantum in
te fuit nouo scelere uicisti : ego Romanis artibus , uirtute
opere armis , sicut Ueios uincam '.
5.27.9denudatum deinde eum
manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris
tradidit , uirgasque eis quibus proditorem agerent in
urbem uerberantes dedit .
ad quod spectaculum concursu
populi primum facto , deinde a magistratibus de re noua
uocato senatu , tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo
efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium
pacem mallent , apud eos pacem uniuersa posceret
ciuitas .
fides Romana , iustitia imperatoris in foro et curia
celebrantur ; consensuque omnium legati ad Camillum in
castra , atque inde permissu Camilli Romam ad senatum , qui
dederent Falerios proficiscuntur .
introducti ad senatum ita
locuti traduntur : 'patres conscripti , uictoria cui nec deus
nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore
uestro , dedimus nos uobis , rati , quo nihil uictori pulchrius
est , melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris
uicturos .
euentu huius belli duo salutaria exempla prodita
humano generi sunt : uos fidem in bello quam praesentem
uictoriam maluistis ; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus .
5.27.7
5.27.8
5.27.10
5.27.11
5.27.12
5.27.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.1 | Liv. 5.27.10 (English) | >>Liv. 5.28.2 |