Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.5 | Liv. 5.27.14 (English) | >>Liv. 5.28.7 |
5.27.11fides Romana , iustitia imperatoris in foro et curia
celebrantur ; consensuque omnium legati ad Camillum in
castra , atque inde permissu Camilli Romam ad senatum , qui
dederent Falerios proficiscuntur .
introducti ad senatum ita
locuti traduntur : 'patres conscripti , uictoria cui nec deus
nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore
uestro , dedimus nos uobis , rati , quo nihil uictori pulchrius
est , melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris
uicturos .
euentu huius belli duo salutaria exempla prodita
humano generi sunt : uos fidem in bello quam praesentem
uictoriam maluistis ; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus .
5.27.14sub dicione uestra sumus ; mittite qui arma , qui
obsides , qui urbem patentibus portis accipiant .
nec uos
fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit .' Camillo et
ab hostibus et a ciuibus gratiae actae . Faliscis in stipendium
militum eius anni , ut populus Romanus tributo uacaret ,
pecunia imperata . pace data exercitus Romam reductus .
5.27.12
5.27.13
5.27.15
ch. 28
5.28.1
5.28.2
5.28.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.27.5 | Liv. 5.27.14 (English) | >>Liv. 5.28.7 |