5.27.12introducti ad senatum ita
locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus
nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore
uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius
est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris
uicturos.
5.27.13euentu huius belli duo salutaria exempla prodita
humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem
uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus.
5.27.14sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui
obsides, qui urbem patentibus portis accipiant.
5.27.15nec uos
fidei nostrae nec nos imperii uestri paenitebit.' Camillo et
ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipendium
militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret,
pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.
ch. 28
5.28.1
Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem
albi per urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus
uictis cum in urbem redisset, taciti eius uerecundiam
non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur;
5.28.2crateramque
auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent,
L. Ualerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una naue,
haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deuehuntur
Liparas.
5.28.3mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio
partam praedam diuidere. forte eo anno in summo magistratu
erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam
suis;
5.28.4qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur
et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae
semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit,
adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio
etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites
restituit.