5.26.9obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per
occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes
proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe,
cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius
obsessis quam obsidentibus suppeterent.
5.26.10uidebaturque
aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna
imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis
specimen [et] maturam uictoriam dedisset.
ch. 27
5.27.1
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet,
unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere
fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat.
5.27.2is cum in
pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso,
[dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo
eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi
res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque
inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
5.27.3ibi
scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,
5.27.4Falerios se
in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum
parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit.
5.27.5quae
ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec
populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere
uenisti.
5.27.6nobis cum Faliscis quae pacto fit humano
societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque.
sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus
quam fortiter didicimus gerere.