Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.26.7 | Liv. 5.27.5 (English) | >>Liv. 5.27.14 |
5.27.2is cum in
pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
causa producere , nihil eo more per belli tempus intermisso ,
[dum ] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo
eos a porta , lusu sermonibusque uariatis , longius solito ubi
res dedit progressus , inter stationes eos hostium castraque
inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit .
ibi
scelesto facinori scelestiorem sermonem addit ,
5.27.4Falerios se
in manus Romanis tradidisse , quando eos pueros quorum
parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit .
quae
ubi Camillus audiuit , 'non ad similem ' inquit , 'tui nec
populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere
uenisti .
nobis cum Faliscis quae pacto fit humano
societas non est : quam ingenerauit natura utrisque est eritque .
sunt et belli , sicut pacis , iura , iusteque ea non minus
quam fortiter didicimus gerere .
arma habemus non aduersus
eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur , sed
aduersus armatos et ipsos qui , nec laesi nec lacessiti a nobis ,
castra Romana ad Ueios oppugnarunt .
eos tu quantum in
te fuit nouo scelere uicisti : ego Romanis artibus , uirtute
opere armis , sicut Ueios uincam '.
5.27.9denudatum deinde eum
manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris
tradidit , uirgasque eis quibus proditorem agerent in
urbem uerberantes dedit .
ad quod spectaculum concursu
populi primum facto , deinde a magistratibus de re noua
uocato senatu , tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo
efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium
pacem mallent , apud eos pacem uniuersa posceret
ciuitas .
5.27.3
5.27.5
5.27.6
5.27.7
5.27.8
5.27.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.26.7 | Liv. 5.27.5 (English) | >>Liv. 5.27.14 |