Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.26.7 Liv. 5.27.6 (English) >>Liv. 5.27.14

5.27.2is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, [dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.

5.27.3ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,

5.27.4Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit.

5.27.5quae ubi Camillus audiuit, 'non ad similem' inquit, 'tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere uenisti.

5.27.6nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque. sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.

5.27.7arma habemus non aduersus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Ueios oppugnarunt.

5.27.8eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute opere armis, sicut Ueios uincam'.

5.27.9denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in urbem uerberantes dedit.

5.27.10ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret ciuitas.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.26.7 Liv. 5.27.6 (English) >>Liv. 5.27.14

Powered by PhiloLogic