Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.27.1 Liv. 5.27.9 (English) >>Liv. 5.28.2

5.27.6nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque. sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.

5.27.7arma habemus non aduersus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Ueios oppugnarunt.

5.27.8eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute opere armis, sicut Ueios uincam'.

5.27.9denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque eis quibus proditorem agerent in urbem uerberantes dedit.

5.27.10ad quod spectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistratibus de re noua uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret ciuitas.

5.27.11fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur.

5.27.12introducti ad senatum ita locuti traduntur: 'patres conscripti, uictoria cui nec deus nec homo quisquam inuideat uicti a uobis et imperatore uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris uicturos.

5.27.13euentu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam ultro detulimus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.27.1 Liv. 5.27.9 (English) >>Liv. 5.28.2

Powered by PhiloLogic