Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.28.2 Liv. 5.28.10 (English) >>Liv. 5.29.3

5.28.7ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pauorque inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.

5.28.8Postumius suis in tutum receptis cum contione aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.

5.28.9poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceretet in conspectu erant, posita in planonihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent.

5.28.10conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta uigilia iubet. et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante lucemsed luna pernox eratcommissum est. [et] haud incertius diurno proelium fuit;

5.28.11sed clamor Uerruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.

5.28.12inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi.

5.28.13caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.28.2 Liv. 5.28.10 (English) >>Liv. 5.29.3

Powered by PhiloLogic