Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.27.14 Liv. 5.28.6 (English) >>Liv. 5.29.1

5.28.3mos erat ciuitatis uelut publico latrocinio partam praedam diuidere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis;

5.28.4qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit.

5.28.5hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. eodem anno in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine essent.

5.28.6imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp. Postumius. primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Uerruginem obtinere placuit, Postumium fines uastare.

5.28.7ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pauorque inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.

5.28.8Postumius suis in tutum receptis cum contione aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.

5.28.9poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceretet in conspectu erant, posita in planonihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent.

5.28.10conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta uigilia iubet. et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante lucemsed luna pernox eratcommissum est. [et] haud incertius diurno proelium fuit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.27.14 Liv. 5.28.6 (English) >>Liv. 5.29.1

Powered by PhiloLogic