5.28.11sed clamor Uerruginem perlatus,
cum castra Romana crederent oppugnari, tantum
iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque obsecrante
Aemilio Tusculum palati fugerent.
5.28.12inde fama Romam perlata
est Postumium exercitumque occisum. qui ubi prima
lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset
aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut
non ultra sustinuerint impetum Aequi.
5.28.13caedes inde fugientium,
qualis ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad perniciem
hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium
nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae
sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum
deletum.
ch. 29
5.29.1
tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant
finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et
patres reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis
comitiis plebs ualuit;
5.29.2quem dolorem ulti patres sunt senatus
consulto facto ut consules, inuisus plebi magistratus, crearentur.
annum post quintum decimum creati consules
L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus.
5.29.3principio
huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat
coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob
id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam
eam curam conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo
agro Aequi expugnant.
5.29.4colonorum pars maxima incolumis,
quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa
urbis fugam dederat, Romam perfugere.
5.29.5L. Lucretio consuli
ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie
hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen
redit.