Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.28.12 Liv. 5.29.7 (English) >>Liv. 5.30.6

5.29.4colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa urbis fugam dederat, Romam perfugere.

5.29.5L. Lucretio consuli ea prouincia euenit. is cum exercitu profectus acie hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.

5.29.6dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Uerginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent.

5.29.7uicit tamen gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris condemnati sunt.

5.29.8id aegre passi patres; Camillus palam sceleris plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse;

5.29.9nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. si tribunicia uis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse;

5.29.10consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum:

ch. 30 5.30.1 senatum uero incitare aduersus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore.

5.30.2nam quod ad se priuatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis laudum suarum;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.28.12 Liv. 5.29.7 (English) >>Liv. 5.30.6

Powered by PhiloLogic