Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.29.1 | Liv. 5.29.8 (English) | >>Liv. 5.30.6 |
5.29.5L . Lucretio consuli
ea prouincia euenit . is cum exercitu profectus acie
hostes uicit , uictorque Romam ad maius aliquanto certamen
redit .
dies dicta erat tribunis plebis biennii superioris
A . Uerginio et Q . Pomponio , quos defendi patrum consensu
ad fidem senatus pertinebat ; neque enim eos aut uitae ullo
crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam
quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae
intercessissent .
uicit tamen gratiam senatus plebis ira et
pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris condemnati
sunt .
id aegre passi patres ; Camillus palam sceleris
plebem arguere quae iam in suos uersa non intellegeret
se prauo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse ,
intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse ;
5.29.9nam
quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus
patres laturos , falli eos . si tribunicia uis tribunicio auxilio
repelli nequeat , aliud telum patres inuenturos esse ;
5.29.10consulesque
increpabat quod fide publica decipi tribunos eos
taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent .
haec propalam contionabundus in dies magis augebat
iras hominum :
5.29.6
5.29.7
5.29.8
ch. 30
5.30.1
5.30.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.29.1 | Liv. 5.29.8 (English) | >>Liv. 5.30.6 |