Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2 Liv. 5.3 (English) >>Liv. 5.4

ch. 3 5.3.1 is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit:

5.3.2'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;

5.3.3et cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor.

5.3.4an est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?

5.3.5quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?

5.3.6sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur.

5.3.7utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum militantium aduersarii estis an causam agitis? nisi forte hoc dicitis: 'quidquid patres faciunt displicet, siue illud

5.3.8pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.

5.3.9quanto tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?

5.3.10quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2 Liv. 5.3 (English) >>Liv. 5.4

Powered by PhiloLogic