Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2.6 Liv. 5.3.1 (English) >>Liv. 5.3.9

5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas, liberos et ciues eorum, non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci

5.2.12oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges inuisere et usurpare libertatem et creare magistratus.

5.2.13haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta certaminibus plebeiis,

5.2.14quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissoluendae.

ch. 3 5.3.1 is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit:

5.3.2'si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;

5.3.3et cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei publicae gratulor.

5.3.4an est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?

5.3.5quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?

5.3.6sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2.6 Liv. 5.3.1 (English) >>Liv. 5.3.9

Powered by PhiloLogic