5.3.8pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis
suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse
pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum
censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne
nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec
plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.
5.3.9quanto
tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani
esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere
potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
5.3.10quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit
maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?
ch. 4
5.4.1
atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo
abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile
solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc
de ipsa condicione dicere militantium libet;
5.4.2quam orationem
non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur,
ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in
qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset,
aduersariorum certe orationibus contentus essem.
5.4.3negabant
nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent.
quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid
noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro
portione iniungi?
5.4.4nusquam nec opera sine emolumento
nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor
uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se
naturali sunt iuncta.