Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.2.11 | Liv. 5.3.6 (English) | >>Liv. 5.4.3 |
5.3.3et
cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse ,
tum , quod secundis potissimum uestris rebus hic error est
sublatus , et uobis et propter uos rei publicae gratulor .
an
est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris , si quae forte
aliquando fuerunt , unquam aeque quam munere patrum in
plebem , cum aera militantibus constituta sunt , tribunos
plebis offensos ac concitatos esse ?
5.3.5quid illos aliud aut tum
timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam
ordinum , quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis
rentur esse ?
5.3.6sic hercule , tamquam artifices improbi , opus
quaerunt qui [et ] semper aegri aliquid esse in re publica
uolunt , ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur .
utrum enim defenditis an impugnatis plebem ? utrum
militantium aduersarii estis an causam agitis ? nisi forte
hoc dicitis : 'quidquid patres faciunt displicet , siue illud
5.3.8pro plebe siue contra plebem est ,' et quemadmodum seruis
suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse
pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum
censent , sic uos interdicitis patribus commercio plebis , ne
nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem , nec
plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit .
quanto
tandem , si quicquam in uobis , non dico ciuilis , sed humani
esset , fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere
potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit ?
5.3.10quae si perpetua concordia sit , quis non spondere ausit
maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse ?
5.3.4
5.3.7
5.3.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.2.11 | Liv. 5.3.6 (English) | >>Liv. 5.4.3 |