Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2.11 Liv. 5.3.8 (English) >>Liv. 5.4.5

5.3.4an est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse?

5.3.5quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?

5.3.6sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur.

5.3.7utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum militantium aduersarii estis an causam agitis? nisi forte hoc dicitis: 'quidquid patres faciunt displicet, siue illud

5.3.8pro plebe siue contra plebem est,' et quemadmodum seruis suis uetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.

5.3.9quanto tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?

5.3.10quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?

ch. 4 5.4.1 atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.2.11 Liv. 5.3.8 (English) >>Liv. 5.4.5

Powered by PhiloLogic